Text
Helena fēmina pulcherrima in omnibus terrīs erat. omnēs virī Helenam in mātrimōnium dūcere volēbant. Menelāus Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rex Spartae sum, pulcher et fortissimus.” inquit Menelāus.
Agamemmnon quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat. Agamemmnon frāter Menelāī erat.
“rēx Mycēnōrum sum, potens et fortissimus.” inquit Agamemmnon.
Odysseus quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rēx Ithacae sum. nōn pulcher an potens sum, sed callidissimus.” inquit Odysseus.
pater Helenae timēbat, quod multī virī fīliam volēbant.
pater Helenae putabat: “Helena est ūna fēmina, sed multī virī Helenam in mātrimōnium dūcere volunt. Quid facere dēbeō? nōlō omnēs pugnāre!”
Odysseus cōnsilium cēpit.
“dā Helenam virō quī tibi placet. nōs omnēs mātrimōnium Helenae servāre dēbēmus.” inquit Odysseus.
omnēs virī inquiunt, “bonum cōnsilium!”
pater Helenae laetus erat. pater Helenam Menelāō dedit.
Menelāus Helenam in mātrimōnium dūxit et Spartam iērunt.
postquam Menelāus Helenam in mātrimōnium duxerat, Paris Spartam iit cum Trōianis. Venus Paridī Helenam prōmiserat, quod Paris dīxerat Venerem pulcherrimam deam esse. Venus fīlium habēbat, nomine Cupidus. Cupidus quōque Spartam iit.
Helena Paridem vīdit, et Cupidus Helenam sagittā amōris pulsāvit.
subitō Helena Paridem amābat!
“Paris, iam coniugem habeō, sed sinē tē vivere nōn possum. osculā mē!” inquit Helena.
cum Paride, Helena laetē Troiam iit.
Info & extras under the cut.
Simple reading material in Latin for students and teachers of all levels. 6,778 words & counting!
Showing posts with label ser:BT. Show all posts
Showing posts with label ser:BT. Show all posts
Wednesday, April 6, 2016
Monday, April 4, 2016
Bellum Troiānum capitulum quartum: ira Achillei
Text
Venus Paridī Helenam dedit. Helena rēgīna Trōiae erat et Menelāus rex Spartae erat. Helena Menelāum relīquit et cum Paride Trōiam iit. Menelāus īrātissimus erat. Menelāus et frāter, Agammemnōn, omnēs Graecōs ad bellum vocāvērunt. omnēs Graecī trāns mare iērunt et contrā Trōiam bellum gessit. bellum decem annōs gerēbant.
vir fortissimus Graecōrum Achillēus erat. Achillēus servam habēbat quam amābat. Agammemnon, rex Graecōrum et frāter Menelāī, servam volēbat et cēpit.
Achillēus īrātissimus erat et inquit, “nunc ego, fortissimus omnium Graecōrum, contrā Trōiānōs bellum nōn gerō.”
Achillēus īrātissimus erat et inquit, “nunc ego, fortissimus omnium Graecōrum, contrā Trōiānōs bellum nōn gerō.”
Graecī timēbant, quod Trōiānī vincēbant. omnēs inquiunt, “Achillēus, nōbīscum bellum gere!”
Achillēus bellum gerere nōn volēbat, quod iam īrātus erat.
Achillēus amīcum dilectissimum habēbat, quem multum amābat.
amīcus, nōmine Pātrōclus, inquit, “Achillēus, dā mihi arma tua. arma tua gerēbō et omnēs putābunt tē bellum gerere. Trōiānī timēbunt!” Achillēus Pātrōclō arma dedit.
Achillēus amīcum dilectissimum habēbat, quem multum amābat.
amīcus, nōmine Pātrōclus, inquit, “Achillēus, dā mihi arma tua. arma tua gerēbō et omnēs putābunt tē bellum gerere. Trōiānī timēbunt!” Achillēus Pātrōclō arma dedit.
ēheu! fortissimus Trōiānōrum, Hector, Pātrōclum necāvit! Hector quoque arma Achillēī cēpit. Achillēus iam īrātus est quod Agammemnōn puellam cēperat, et nunc quod Pātrōclus mortuus erat. nunc Achillēus bellum gerere volēbat, quod Hectorem necāre volēbat.
Achillēus contrā Hectorem bellum gessit, et Hectorem necāvit. Achillēus corpus Hectoris cēpit. Achillēus corpus Hectoris Trōiānīs nōn reddidit, quod iam īrātissimus erat. Hector fīlius rēgis Trōiae erat.
rex Trōiae ad Achillēum iit et inquit, “quaesō, redde mihi corpus fīliī.”
Achillēus amōre patris mōtus erat, et patrī corpus Hectoris reddidit.
* I am using serva because it's hopefully recognizable for students who know servus already. If you teach with CLC, you certainly ought to use ancilla. I originally had puella but that isn't the right sense.
Info & extras under the cut.
rex Trōiae ad Achillēum iit et inquit, “quaesō, redde mihi corpus fīliī.”
Achillēus amōre patris mōtus erat, et patrī corpus Hectoris reddidit.
* I am using serva because it's hopefully recognizable for students who know servus already. If you teach with CLC, you certainly ought to use ancilla. I originally had puella but that isn't the right sense.
Info & extras under the cut.
Labels:
200-300 words,
auth:EA,
level II,
myth,
reading,
ser:BT,
setting:classical
Bellum Troiānum capitulum prīmum: mātrimōnium Pēleī Thetidis
Text
Pēleus, rēx hominum, deam Thetidem in mātrimōnium dūxit. mātrimōnium in caelō erat. Pēleus et Thetis multōs deōs ad mātrimōnium vocāverant. multī deī et multae deae ad mātrimōnium iērunt. omnēs laetī erant. omnēs, quōs Pēleus et Thetīs vocāverant, iērunt.
sed Pēleus et Thetis ūnam deam nōn vocāverant, quod dea Chaī, Eris, erat. ergō Eris nōn laeta erat, sed īrāta. magna cum īrā, Eris ad mātrimōnium iit. cōnsilium in animō habēbat. cōnsilium eius causā magnī dolōris erat.
in medium Eris dōnum posuit. dōnum malum erat. in mālō verba erant: “dā mē pulcherrimae.”
omnēs deae mālum volēbant.
“rēgīna omnium deōrum sum, ergō EGO pulcherrima sum!” inquit Iūnō.
“amor omnia vincit,” inquit Venus, dea amōris, “ergō EGO pulcherrima sum!”
“sapientia optima omnium est,” inquit Minerva, dea sapientiae, “ergō EGO pulcherrima sum!”
pars hospitum inquit, “dā Iūnōnī mālum!” altera pars hospitum inquit, “dā Minervae mālum!” tertia pars hospitum inquit “dā Venerī mālum!”
“TACĒTE!” Iuppiter inquit. “cūr est mālum causā magnae īrae? omnēs pulcherrimae estis, sed ūnum mālum est. quis iūdex erit?” nēmō in caelō iūdex esse volēbat, quod deās īrātās timēbant.
“vir honestus, nōmine Paris, est, quī iūdex optimus erit. prope Troiam est.” inquit Iuppiter.
Info & extras under the cut.
Sunday, April 3, 2016
Bellum Trōiānum capitulum secundum: iūdicium
Text
Paris, vir honestus, fortis, et pulcher, in monte Īda prope Trōiam ovēs dūcēbat. subitō, trēs fēminās pulchrās in monte vīdit.
Paris ad fēminās celeriter iit, et inquit, “quam pulchrae vōs omnēs estis! nōnne vōs nōn fēminae sed deae estis?”
prīma fēmina inquit, “scīlicet deae sumus. rēgīna deōrum Iūnō sum. haec Minerva, et illa Venus est. Quis es, mortālīs?”
Paris perterritus inquit, “nōmen mihi Paris est.”
Minerva inquit, “Bene. iūdex es. Quae est pulcherrima- ego, haec Iūnō, an illa Venus?”
Paris multum timēbat, quod in magnō perīculō erat. tandem inquit, “certē vōs trēs omnēs pulcherrimae estis! numquam fēminam mortālem vīdī quae pulchrior quam vōs erat.”
Venus inquit, “scīlicet. deae sumus. nunc quis est pulcherrima deārum?”
Paris iam timēbat et putābat.
“Quam diū putābis, mortālīs?” inquit Venus. “nōs iūdicium volumus.”
Minerva inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. tū fortissimus omnium hominum eris.”
Iūnō inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. tū rēx omnium hominum eris.”
Paris iam putābat: quid est melior- potestās an vīs?
Venus nunc inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. fēmina pulcherrima omnium mortālium tē amābit. fīlia Iovis et fēminae mortālis est, nōmine Helena. tamquam pulcherrima apud deās sum, sīc pulcherrima apud mortālēs est.”
Paris celeriter inquit: “Venus, putō tē pulcherrimam esse. ubi est fēmina?”
Iūnō et Minerva īrātissimae ad caelum iērunt. Venus laetissima inquit, “Helena in Spartā est.”
Info & extras under the cut.
Labels:
200-300 words,
auth:EA,
level III,
myth,
reading,
ser:BT,
setting:classical
Subscribe to:
Posts (Atom)