Showing posts with label post-reading activity. Show all posts
Showing posts with label post-reading activity. Show all posts

Sunday, May 29, 2016

Tōbius mīles

Text
ōlim mīles Rōmānus erat, quī audāx nōn erat. nōmen mīlitī Tōbius erat. Rōmānī bellum contrā hostēs gerēbant. Tōbius in bellō contrā hostēs nōn pugnābat, sed fugiēbat. aliī mīlitēs Tōbium semper rīdēbant. “ Tōbius omnia timet! ha ha ha!”

 “omnēs mē rīdent. audāx esse volō!” clāmāvit Tōbius. “sed mortem et perīculum timeō.” Tōbius tristis erat.
dux ad Tōbium vēnit. “Tobī,” inquit dux. “tū nōn audāx es, sed celer. ī trāns flūmen et spectā hostēs.” dux iussit Tōbium trāns flūmen īre et castra hostium spectāre. Tōbius trāns flūmen iit et castra hostium spectāvit. hostēs vīdit. hostēs vīnum bibēbant, neque Tōbium vidēbant. “stultī hostēs mē nōn vident!” Tōbius sēcum inquit. posteā Tōbius iterum trāns flūmen iit.

 Tōbius statim ad ducem iit. “castra spectāvī. multōs hostēs vīdī.” inquit Tōbius. “sed multum vīnum bibēbant et mē nōn vidēbant.” dux Tōbium laudāvit.

hāc nocte omnēs mīlitēs Rōmānī ad castra hostium iērunt. contrā hostēs pugnābant. hostēs nōn bene pugnābant, quia multum vīnum bibērunt. Rōmānī optimē pugnābant. Tōbius quoque contrā hostēs pugnābat, quia nunc nōn timēbat. Tōbius multōs hostēs interfēcit. Rōmānī hostēs vīcērunt et omnēs virtūtem Tōbiī laudābant.


Info & extras under the cut

Saturday, May 14, 2016

Mārcus bibit.

Text
Mārcus semper multum vīnum bibit. semper ēbrius est. hodiē sellam rumpit.
“ēheu! sellam rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx Mārcī est Aemilia. “quid? tū iterum bibistī et sellam rūpistī?! cūr semper vīnum bibis et sellās rumpis?! dehinc nōlī vīnum bibere!” clāmat Aemilia.
Mārcus numquam dehinc vīnum, sed cervēsiam bibit. Mārcus multam cervēsiam bibit. ēbrius est. hodiē mēnsam rumpit!
“ēheu! mēnsam rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx īrāta est! “quid? tū iterum bibistī et mēnsam rūpistī? dehinc nōlī cervēsiam bibere!” Aemilia clāmat.
Mārcus numquam dehinc cervēsiam bibit, sed Cocam-Colam. Mārcus multam Cocam-Colam bibit. ēbrius nōn est, sed Coca-Cōla mala est dentibus. Mārcus dentēs rumpit!
“ēheu! dentēs rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx īrāta est! “quid?! tū iterum bibistī et dentēs rūpistī? dehinc nōlī Cocam-Colam bibere!”
Mārcus Cocam-Colam numquam iterum bibit. sed quia dentēs nōn habet, dehinc Mārcus omnem cibum “bibit,” nōn cōnsūmit.

Info & extras under the cut.

Monday, April 18, 2016

Marcia astronaūta erit.


Text
Marcia est puella. Marcia fēmina nōn est. in futūrō Marcia fēmina erit. cum Marcia fēmina erit, astronaūta erit.

Marcia astronaūta erit. ad Lūnam ībit, sed quoque ad Mārtem ībit. Lūna proxima ad terram est, sed Mārs procul ā terrā est.

Marcia in astrōnāve ībit. sī Marcia ad Lūnam in astrōnāve ībit, trēs diēs in astrōnāve erit. sī Marcia ad Mārtem ībit, sex mēnsēs in astrōnāve erit! trēs diēs longum tempus nōn est. sex mēnsēs longum tempus est.

Marcia in astrōnāve cibum habēbit, sed astro-cibum erit. Marcia astro-gelātum et astro-tacōnēs cōnsūmet. Marcia quoque astro-pastam fortasse cōnsūmet.

in astrōnāve Marcia telephōnum nōn habēbit. Marcia ad parentēs et ad amīcōs nūntia nōn mittet. Marcia parentēs amīcōsque telephonō nōn vocābit.

eritne Marcia sōla? minimē! Marcia nōn sōla erit. Marcia ad Mārtem in astrōnāve cum aliīs astronaūtīs ībit.

Marcia et aliī astronautae ad Mārtem ībunt, quod putant aliēnōs esse in Mārte. sī Marcia et aliī astronaūtae aliēnōs vidēbunt, quid facient? necābuntne astronaūtae aliēnōs? minimē! Marcia aliēnīs dīcet, “dūcite nōs ad ducem vestrum.”

Info & extras under the cut.

Thursday, April 7, 2016

Artūrus rex fore volēbat.

Text
Arturus iuvenis in Britanniā erat. Artūrus rex fore volēbat. ōlim Arturus saxum vīdit, in quō gladius erat. “cūr est gladius in saxō?” inquit Arturus. in saxō verba erant. “sī gladium ē saxō removēbis, rex eris.” Arturus laetus erat et putābat sē rēgem fore. Artūrus gladium cēpit, sed gladium removēre nōn potēbat. Arturus cōnsilium cēpit: “fortasse fortior esse dēbēbō.” inquit Arturus. Artūtus ad gymnasium iit et multa pondera sūmpsit et posuit. mox mūsculōs magnōs habēbat. iterum Arturus ad saxum iit. Arturus laetus sēcum inquit, “sī gladium ē saxō removēbō, rex erō.” Artūrus gladium cēpit, iam gladium removēre nōn potēbat! Arturus īrātus erat et saxum pede pulsāvit. “Aaha!” inquit Arturus, quod pēs eum dolēbat. “hoc saxum magicum est. fortasse ad magum Merlīnum īre dēbēbō.” Artūrus ad castellum Merlīnī iit et iānuam pulsāvit. “Merlīne! Merlīne!” Merlīnus iānuam aperuit et inquit, “quis es? quid vīs?” Arturus inquit, “sum ego, Arturus, rex futūrus omnis Britanniae. sī mē adiuvābis, tū dīves et nōtus eris.” Merlīnus inquit, “bene, bene, veniam.” Merlīnus baculum cēpit et petasum cum apice indūsit. Merlīnus et Arturus ad saxum iērunt. in saxō verba erant, “sī gladium ē saxō removēbis, rex eris… sed sī magus tē adiuvābit, tū rāna eris.” “rīdiculum! quid est? unde haec verba nova vēnērunt?” Arturus īrātissimus erat et iterum saxum pede alterō pulsāvit. nunc duōs pedēs eum dolēbant. Artūrus tabernam vīdit, nōmine “Lacus.” Arturus ad tabernam iit, quod bibere volēbat. magus Merlīnus domum iit. Artūrus multum vīnum bibēbat. fēmina, nōmine Alfreda, in tabernā crustulum faciēbat. Arturus ēbrius crustulum vīdit et volēbat. “fēmina! dā mihi crustulum! ego rex omnis Britanniae erō, et sī mihi crustulum dabis, tū rēgīna mea eris!” Alfreda Arturum spectāvit et putābat eum ēbrium esse (quod erat.). “hoc est taberna, iuvenis- sī ego tibi crustulum dabō, tū mihi pecūniam dare dēbēbis.” Arturus Alfredae pecūniās dedit et crustulum cōnsūmēbat. “nunc,” putāvit Alfreda, “crustulum alterum facere dēbēbō. sed cultrum nōn habeō. quōmodo māla concīdere poterō?” per fenestram Alfreda saxum cum gladiō vīdit. “gladius est magnus culter- bene est.” inquit Alfreda et forās iit. in saxō verba erant. “sī gladium ē saxō removēbis, rēgīna eris.” “Bene est, saxum, sed rē vērā tantum cultrum volō.” in saxō verba erant. “gladius melior erit quam culter! tibi dabō, sī gladium ē mē removēbis. gladius mē dolet. :(” Alfreda gladium cēpit, sed subitō cavum minimum in saxō cōnspexit, cum litterīs “XXV.” Alfreda pecūniam in cavum posuit, et subitō gladius laxus erat! Alfreda gladium cēpit et in tabernam tulit. saxum disappāruit.
rēgīna Britannia māla concīdit et crustulum fēcit. Arturus dormīvit. multōs annōs posteā, fortasse fēmina Lacī Arturo gladium dabit, sī nōn tam stultus erit.

Info & extras under the cut