Showing posts with label auth:EA. Show all posts
Showing posts with label auth:EA. Show all posts

Sunday, May 29, 2016

Tōbius mīles

Text
ōlim mīles Rōmānus erat, quī audāx nōn erat. nōmen mīlitī Tōbius erat. Rōmānī bellum contrā hostēs gerēbant. Tōbius in bellō contrā hostēs nōn pugnābat, sed fugiēbat. aliī mīlitēs Tōbium semper rīdēbant. “ Tōbius omnia timet! ha ha ha!”

 “omnēs mē rīdent. audāx esse volō!” clāmāvit Tōbius. “sed mortem et perīculum timeō.” Tōbius tristis erat.
dux ad Tōbium vēnit. “Tobī,” inquit dux. “tū nōn audāx es, sed celer. ī trāns flūmen et spectā hostēs.” dux iussit Tōbium trāns flūmen īre et castra hostium spectāre. Tōbius trāns flūmen iit et castra hostium spectāvit. hostēs vīdit. hostēs vīnum bibēbant, neque Tōbium vidēbant. “stultī hostēs mē nōn vident!” Tōbius sēcum inquit. posteā Tōbius iterum trāns flūmen iit.

 Tōbius statim ad ducem iit. “castra spectāvī. multōs hostēs vīdī.” inquit Tōbius. “sed multum vīnum bibēbant et mē nōn vidēbant.” dux Tōbium laudāvit.

hāc nocte omnēs mīlitēs Rōmānī ad castra hostium iērunt. contrā hostēs pugnābant. hostēs nōn bene pugnābant, quia multum vīnum bibērunt. Rōmānī optimē pugnābant. Tōbius quoque contrā hostēs pugnābat, quia nunc nōn timēbat. Tōbius multōs hostēs interfēcit. Rōmānī hostēs vīcērunt et omnēs virtūtem Tōbiī laudābant.


Info & extras under the cut

Saturday, May 14, 2016

trēs sorōrēs

Text
ōlim erant trēs sorōrēs. prīma soror audāx erat. altera soror fortis erat. tertia soror sapiēns erat.
pater eīs nūntium mīsit. “quaeque soror prīma ad urbem vēnit, omnem pecūniam meam accipiet.” omnēs sorōrēs pecūniam volēbant et ad urbem celeriter īre volēbant.

sorōrēs ad flūmen vēnērunt. aqua in flūmine celerrimā erat! prīma soror, quae audāx erat, nōn timēbat. “mortem nōn timeō! trāns flūmen natābō!” prīma soror clāmāvit. dum sorōrēs eam spectābant, in flūmen statim it et audāciter per aquam celerrimam natavit. “haha! nunc ego prīma in urbe erō!”

altera soror quoque nōn timēbat. “perīculum nōn timeō! ad urbem nāvigābō! nāvem faciam!” altera soror statim clāmāvit. dum sorōrēs eam spectābant, fortiter arborem pulsāvit et rūpit. tunc arborem nāvem fēcit. nāvem in flūmen posuit et ā sororibus nāvigāvit.  “haha! nunc ego prīma in urbe erō!”
tertia soror quoque nōn timēbat. sorōrēs in alterā rīpā vidēbat, sed ad eās nōn iit.

“sorōrēs,” inquit tertia, “trāns flūmen īre nōn dēbēmus. urbs trāns flūmen nōn est, neque in illam partem.” flūmen relīquit et sōla ad urbem iit. cum soror tertia ad urbem vēnit, prīma erat.

“quōmodo tū prīma vēnistī?” inquit pater. “certē sorōrēs audāciōrēs et fortiōrēs sunt quam tū.”

“mihi magis placet sapiēns esse quam audāx an fortis esse.” inquit tertia.

pater rīdēbat et fīliam laudāvit, quia sapientior quam sorōrēs erat. pater eī omnem pecūniam dedit. posteā aliae sorōrēs ad urbem vēnērunt et omnēs vīnum bibērunt.

Info & extras under the cut.

Mārcus bibit.

Text
Mārcus semper multum vīnum bibit. semper ēbrius est. hodiē sellam rumpit.
“ēheu! sellam rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx Mārcī est Aemilia. “quid? tū iterum bibistī et sellam rūpistī?! cūr semper vīnum bibis et sellās rumpis?! dehinc nōlī vīnum bibere!” clāmat Aemilia.
Mārcus numquam dehinc vīnum, sed cervēsiam bibit. Mārcus multam cervēsiam bibit. ēbrius est. hodiē mēnsam rumpit!
“ēheu! mēnsam rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx īrāta est! “quid? tū iterum bibistī et mēnsam rūpistī? dehinc nōlī cervēsiam bibere!” Aemilia clāmat.
Mārcus numquam dehinc cervēsiam bibit, sed Cocam-Colam. Mārcus multam Cocam-Colam bibit. ēbrius nōn est, sed Coca-Cōla mala est dentibus. Mārcus dentēs rumpit!
“ēheu! dentēs rūpī!” clāmat Mārcus.
coniūnx īrāta est! “quid?! tū iterum bibistī et dentēs rūpistī? dehinc nōlī Cocam-Colam bibere!”
Mārcus Cocam-Colam numquam iterum bibit. sed quia dentēs nōn habet, dehinc Mārcus omnem cibum “bibit,” nōn cōnsūmit.

Info & extras under the cut.

Sunday, April 24, 2016

Magistra Caesarem MORTUUM invenit

Text
Magistra ad scholam venit. Sed ēheu! Magistra Caesarem MORTUUM invenit!
Magistra cūstōdem telephonō vocat. “Caesarem mortuum invēnī! Quis eum interfēcit?”
cūstōs ad scholam venit et gladium quaerit. gladium nōn invenit. “Hmm, crīminālis Caesarem gladiō nōn interfēcit.” inquit cūstōs.
cūstōs manuballistam quaerit, sed quoque nōn invenit. “Hmm, crīminālis Caesarem manuballista nōn interfēcit.” inquit cūstōs.
“prō Iuppiter!” inquit cūstōs. “vestīgium invēnī! sanguis est!”
“rīdiculum!” inquit Magistra. “tū succum lycopersīcī invēnistī.”
“crīminālis Caesarem lycopersīcō interfēcit!” cūstōs laetus est.
nunc cūstōs lycopersīcōs quaerit. in culīnā multōs lycopersīcōs invenit, et Agrippīnam!
“Agrippīna, interfēcistīne tū lycopersīcō Caesarem?” inquit cūstōs.
“sīc, Caesarem lycopersīcō interfēcī.” inquit Agrippīna.
“Sed cūr?”
“Quod tam brevis erat.”
cūstōs Agrippīnam capit et discēdit.

Info & extras under the cut.

Maria amīcum habēre volēbat.


Text
Maria puella pulchra erat, sed sōla erat. Maria in Boston erat. Maria amīcum habēre volēbat. puerī dīves eī placēbant. Maria amīcum habēre nōn potēbat. puerī dīves in Boston nōn erant.
Maria inquit, “amīcum divem habēre volō! ubi est puer dīves?” māter Mariae inquit, “puer dīves in Boston nōn est. puer dīves in Californīā est.” Maria laeta erat. Maria ad Californiam iit.

in Californīā, puer dīves erat! SED- puer stultus erat! Maria inquit, “puer stultus et dīves nōn mihi placet. puer callidus et dīves mihi placet. amīcum divem et callidum habēre volō! ubi est puer dīves et callidus?”
puer dīves et stultus inquit, “in Hawaiī puer dīves et callidus est.”
Maria inquit, “grātiās tibi agō!” et ad Hawaiī iit.

in Hawaii, erat puer dīves et callidus, SED turpis :(  “ō mē miseram!” inquit Maria. “puer callidus et dīves et pulcher mihi placet. amīcum divem et callidum et pulchrum habēre volō! ubi est puer dīves et callidus ET pulcher?” puer dīves et callidus et turpis inquit, “in Ītaliā puer dīves et callidus et pulcher est.” Maria inquit, “grātiās tibi agō!” et ad Ītaliam iit.

in Ītaliā erat puer dīves, et callidus, et pulcher! Maria laeta erat!!!
puer dīves, callidus, et pulcher inquit, “Maria mihi nōn placet. Maria pauper est.” et abiit.

Maria puella sōla erat, sed pulchra.

Info & extras under the cut.

Lauren amīcum habēre volēbat.

Text
Lauren in Compton erat. Lauren puella pulchra erat, sed sola. Lauren amicum habēre volēbat. vir dīves, pulcher, et callidus eī placēbat.
Doctor Drē in Compton erat.  Doctor Drē erat dīves et callidus, sed non pulcher. ēheu!

Lauren ad Beverly Hills īit. Zac Efron in Beverly Hills erat. Zac pulcher et dīves erat , sed non sātis dīves. Zac eī placēbat, sed tam pauper erat.

Channing Tatum in Beverly Hills erat. Channing pulcher et dīves et callidus erat. Lauren Channing volēbat. Channing eī placēbat, sed Channing Lamborghīnī volēbat.

Lauren ad Italiam īit. Lauren Lamborghīnī emere potēbat, quod dīves erat, sed Lauren Lamborghīnī emere non volēbat. Lauren Lamborghīnī tollere volēbat. Lauren Lamborghīnī sustulit!

Lauren Channing Lamborghīnī dabat. Channing laetus erat. Lauren laeta erat. Lauren amīcum dīvem, pulchrum, et callidum habēbat.

Info & extras under the cut.

"nōn!" inquit Iūlia.

Text
māter Iūliae īrāta est. cubiculum Iūliae sordidissimum est, quod Iūlia vestīmenta numquam sūmit.
"Iūlia, sūme vestīmenta!" clāmat māter Iūliae.
"nōn!" inquit Iūlia.
"Iūlia, venī! venī et sūme vestīmenta!"
Iūlia inquit, "nōn!" et ad scholam currit.

magistra Iūliae īrāta est. conclāve sordidissimum est, quod Iūlia chartās numquam sūmit.
"Iūlia, sūme chartās!" clāmat magistra.
"nōn!" inquit Iūlia.
"Iūlia, venī et sūme chartās!" clāmat magistra.
Iūlia inquit, "nōn!" et ad gymnasium currit.

magistra āthlētica Iūliae īrāta est. gymnasium sordidissimum est, quod Iūlia basipilās numquam sūmit.
"Iūlia, sūme basipilās!" clāmat magistra āthlētica
"nōn!" inquit Iūlia.
"Iūlia, venī et sūme basipilās, aut basipilam lūdere tibi nōn licet!"
"sīc!" inquit Iūlia, et basipilās sūmit.

Info & extras under the cut.

Monday, April 18, 2016

donum fert.

Text
Marcus est rēx. Marcus dīves et fortis est, sed malus. Marcus multa dōna vult. Omnis cīvis semper eī dōnum dat. Cornēlia est fēmina. Cornēlia ad aulam venit et tigrem fert. Cornēlia ad rēgem venit. Cornēlia rēgī tigrem dat. Tigris rēgī nōn placet. Rēx īrātus est. Rēx Cornēliam gladiō necat. Ēheu!

Lucia ad aulam venit et canem fert. Lucia ad rēgem venit. Lucia eī canem dat. Rēx laetus est, quod canis eī placet. Rēx Luciam ōsculat. Lucia inquit, “Fufae!” Ōsculum rēgis eī nōn placet. Rēx īrātus est. Rēx Luciam nōn necat, sed in carcerem mittit. Lucia ad carcerem it. Ēheu!

Augustus ad aulam venit. Augustus gladium fert. Augustus gladium rēgī nōn dat, sed rēgem necat. Eugē! Rēx malus mortuus est.

Info, extras, & two alternate versions under the cut.


Marcia astronaūta erit.


Text
Marcia est puella. Marcia fēmina nōn est. in futūrō Marcia fēmina erit. cum Marcia fēmina erit, astronaūta erit.

Marcia astronaūta erit. ad Lūnam ībit, sed quoque ad Mārtem ībit. Lūna proxima ad terram est, sed Mārs procul ā terrā est.

Marcia in astrōnāve ībit. sī Marcia ad Lūnam in astrōnāve ībit, trēs diēs in astrōnāve erit. sī Marcia ad Mārtem ībit, sex mēnsēs in astrōnāve erit! trēs diēs longum tempus nōn est. sex mēnsēs longum tempus est.

Marcia in astrōnāve cibum habēbit, sed astro-cibum erit. Marcia astro-gelātum et astro-tacōnēs cōnsūmet. Marcia quoque astro-pastam fortasse cōnsūmet.

in astrōnāve Marcia telephōnum nōn habēbit. Marcia ad parentēs et ad amīcōs nūntia nōn mittet. Marcia parentēs amīcōsque telephonō nōn vocābit.

eritne Marcia sōla? minimē! Marcia nōn sōla erit. Marcia ad Mārtem in astrōnāve cum aliīs astronaūtīs ībit.

Marcia et aliī astronautae ad Mārtem ībunt, quod putant aliēnōs esse in Mārte. sī Marcia et aliī astronaūtae aliēnōs vidēbunt, quid facient? necābuntne astronaūtae aliēnōs? minimē! Marcia aliēnīs dīcet, “dūcite nōs ad ducem vestrum.”

Info & extras under the cut.

“duc mē ad ducem tuum.”

Text
Iulia domī nocte dormiēbat. subitō Iulia aliquid ē caelō audīvit! Iulia domō discessit. in caelō lucēs et nāvem vīdit! magnō cum clamōre nāvis dē caelō ad terram vēnit. et ē nāve, aliquis vēnit… nōn homō erat, sed aliēnus! Iulia nōn movēre potuit. aliēnus ad Iuliam vēnit.
aliēnus inquit, “duc mē ad ducem tuum.”

Info & extras under the cut.

Joshua delphīnum vult.

Text
Joshua elephantem nōn vult. Joshua delphīnum vult. Joshua delphīnum nōn habet. Joshua nōn est laetus. Joshua est tristis. Joshua est tristis, quia Joshua delphīnum nōn habet.

Jesse hippopotamum nōn habet. Jesse elephantem nōn habet. Jesse delphīnum habet.

Joshua delphīnum vult. Jesse Joshuae delphīnum dat . Joshua delphīnum habet. Joshua est laetus, quia Joshua delphīnum habet.

Info & extras under the cut.

Monday, April 11, 2016

Antōnius ad Prom īre vult.

Text
Antōnius ad Prom īre vult, sed amīcam nōn habet. Antōnius ad Prom cum Matteō īre vult. Antōnius ad Matteum it.
“Matte, ībisne mēcum ad Prom?” inquit Antōnius.
Matteus respondet, “Nōn.” 
Antōnius trīstis est! Miserum!
et Matteus inquit, “ad Prom tēcum ībō, sī mihi canem dabis.”
Antōnius laetē inquit, “tū mēcum ad Prom ībis, sī ego tibi canem dabō? bene! tibi canem certē dabō!” sed Antōnius canem nōn habet! unde capiet Antōnius canem?

Nīcolāus canem habet. Antōnius ad Nīcolāum it. 
“Nīcolāō, dabisne mihi canem?”
Nīcolāus respondet, “Nōn.” 
Antōnius trīstis est! Miserum!
et Nīcolāus inquit, “tibi canem dabō, sī mihi pecūniam dabis.”
Antōnius laetē inquit, “tū mihi canem dabis, sī ego tibi pecūniam dabō? bene! tibi pecūniam certē dabō!” sed Antōnius pecūniam nōn habet! unde capiet Antōnius pecūniam?

Brendānus pecūniam habet. Antōnius ad Brendānum it. 
“Brendane, dabisne mihi pecūniam?”
Brendānus respondet, “Nōn.” 
Antōnius trīstis est! Miserum!
et Brendānus inquit, “tibi pecūniam dabō, sī mihi elephantem dabis.”
Antōnius laetē inquit, “tū mihi pecūniam dabis, sī ego tibi elephantem dabō? bene! tibi elephantem certē dabō!” sed Antōnius elephantem nōn habet! unde capiet Antōnius elephantem?

Antōnius ad hortum zoologicum it. in hortō zoologīcō est elephāns, sed gravissimus est. Antōnius elephantem capere nōn potest. Antōnius inquit, “sī mē exercēbō, fortis erō. sī fortis erō, elephantem capere poterō.” Antōnius ad gymnasium it et sē exercet. mox fortis est. Antōnius rūrsus ad hortum zoologicum it et elephantem capere potest. Antōnius elephantem ad Brendānum fert, et Brendānō elephantem dat. Brendānus Antōniō pecūniam dat. Antōnius cum pecūniā ad Nīcolāum it. Antōnius Nīcolāō pecūniam dat, et Nīcolāus Antōniō canem dat. Antōnius ad Matteum it et inquit, “canem habeō et tibi dabō. sī tibi canem dabō, ībisne mēcum ad Prom?”
Matteus inquit “sīc!” et canem capit.
Antōnius laetē inquit, “bene! nunc tū mēcum ad Prom ībis!”
Matteus inquit, “nōn! ad Prom cum cane ībō.”
Antōnius trīstissimus displodit :(

Info & extras under the cut. 

Thursday, April 7, 2016

Artūrus rex fore volēbat.

Text
Arturus iuvenis in Britanniā erat. Artūrus rex fore volēbat. ōlim Arturus saxum vīdit, in quō gladius erat. “cūr est gladius in saxō?” inquit Arturus. in saxō verba erant. “sī gladium ē saxō removēbis, rex eris.” Arturus laetus erat et putābat sē rēgem fore. Artūrus gladium cēpit, sed gladium removēre nōn potēbat. Arturus cōnsilium cēpit: “fortasse fortior esse dēbēbō.” inquit Arturus. Artūtus ad gymnasium iit et multa pondera sūmpsit et posuit. mox mūsculōs magnōs habēbat. iterum Arturus ad saxum iit. Arturus laetus sēcum inquit, “sī gladium ē saxō removēbō, rex erō.” Artūrus gladium cēpit, iam gladium removēre nōn potēbat! Arturus īrātus erat et saxum pede pulsāvit. “Aaha!” inquit Arturus, quod pēs eum dolēbat. “hoc saxum magicum est. fortasse ad magum Merlīnum īre dēbēbō.” Artūrus ad castellum Merlīnī iit et iānuam pulsāvit. “Merlīne! Merlīne!” Merlīnus iānuam aperuit et inquit, “quis es? quid vīs?” Arturus inquit, “sum ego, Arturus, rex futūrus omnis Britanniae. sī mē adiuvābis, tū dīves et nōtus eris.” Merlīnus inquit, “bene, bene, veniam.” Merlīnus baculum cēpit et petasum cum apice indūsit. Merlīnus et Arturus ad saxum iērunt. in saxō verba erant, “sī gladium ē saxō removēbis, rex eris… sed sī magus tē adiuvābit, tū rāna eris.” “rīdiculum! quid est? unde haec verba nova vēnērunt?” Arturus īrātissimus erat et iterum saxum pede alterō pulsāvit. nunc duōs pedēs eum dolēbant. Artūrus tabernam vīdit, nōmine “Lacus.” Arturus ad tabernam iit, quod bibere volēbat. magus Merlīnus domum iit. Artūrus multum vīnum bibēbat. fēmina, nōmine Alfreda, in tabernā crustulum faciēbat. Arturus ēbrius crustulum vīdit et volēbat. “fēmina! dā mihi crustulum! ego rex omnis Britanniae erō, et sī mihi crustulum dabis, tū rēgīna mea eris!” Alfreda Arturum spectāvit et putābat eum ēbrium esse (quod erat.). “hoc est taberna, iuvenis- sī ego tibi crustulum dabō, tū mihi pecūniam dare dēbēbis.” Arturus Alfredae pecūniās dedit et crustulum cōnsūmēbat. “nunc,” putāvit Alfreda, “crustulum alterum facere dēbēbō. sed cultrum nōn habeō. quōmodo māla concīdere poterō?” per fenestram Alfreda saxum cum gladiō vīdit. “gladius est magnus culter- bene est.” inquit Alfreda et forās iit. in saxō verba erant. “sī gladium ē saxō removēbis, rēgīna eris.” “Bene est, saxum, sed rē vērā tantum cultrum volō.” in saxō verba erant. “gladius melior erit quam culter! tibi dabō, sī gladium ē mē removēbis. gladius mē dolet. :(” Alfreda gladium cēpit, sed subitō cavum minimum in saxō cōnspexit, cum litterīs “XXV.” Alfreda pecūniam in cavum posuit, et subitō gladius laxus erat! Alfreda gladium cēpit et in tabernam tulit. saxum disappāruit.
rēgīna Britannia māla concīdit et crustulum fēcit. Arturus dormīvit. multōs annōs posteā, fortasse fēmina Lacī Arturo gladium dabit, sī nōn tam stultus erit.

Info & extras under the cut

Wednesday, April 6, 2016

Antonius MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.

Text

Antonius puer bonus est. numquam mala facit. hodiē, Antonius Iessicam, quae multam pecūniam in sacculum pōnit, videt.
Iessica multam pecūniam habet. Antonius quoque multam pecūniam vult et inquit,
"Iessica, quōmodo tantam pecūniam habēs?"
Iessica inquit, "venī et vidē."
Antonius cum Iessicā ad McDonalds it.
in McDonalds sunt multī camēlopardalēs, quī dīves sunt. subitō, Iessica MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.
omnēs camēlopardalēs, quī clāmōrem timent, celeriter discēdunt! sed sacculōs āmittunt.
Iessica inquit, "nunc sacculōs sūme!" Antonius et Iessica sacculōs sūmunt.
Iessica inquit, "nunc tū, fac idem!"

Iessica et Antonius ad Dubāī eunt. multī canēs sunt in Dubāī, quī dīviōrēs sunt.
Iessica inquit, "fac clāmōrem!"
Antonius MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.
omnēs canēs clāmōrem audiunt et discēdunt! sed sacculōs āmittunt!
Iessica inquit, "nunc sacculōs sūme!" Antonius et Iessica sacculōs sūmunt.
Iessica inquit, "bene! venī et cōnsūme mēcum."

Antonius et Iessica ad tabernam eunt. multōs cibōs cōnsūmunt.
tandem satis cibōrum cōnsūmunt et ministrum vocant. Antonius et Iessica ministrō sacculōs dant. minister sacculōs capit et in sacculīs videt. ēheu! pecūnia nōn est in sacculīs, sed piscēs! in omnibus sacculīs sunt piscēs!
minister Antonium et Iessica verberat et vituperat. "fūrēs! cūstōdēs, capite fūrēs!"
Antonius et Iessica effugiunt. cūstōdēs Antonium capiunt!
"salvā mē, salvā mē!" inquit Antonium.
sed Iessica iam abest. quam malam amīcam!

Info & extras under the cut.

māter fīlium nōn amat.

Warning: Kinda dark. Use with caution (or change the ending).

Text
Fīlius mātrem amat, sed māter fīlium nōn amat.
Māter pecūniam videt et vult.
Fīlius pecūniam capit et eī dat.
Māter pecūniam amat, sed nōn fīlium.
Māter canem videt et vult.
Fīlius canem capit et eī dat.
Māter canem amat, sed nōn fīlium.
Māter vīnum videt et vult.
Fīlius venēnum in vīnum pōnit et eī dat.
Fīlius mātrem necat.
Nunc māter nihil amat.

Info & extras under the cut.

Peter Pan mātrem vult.

Text
Peter Pan frātrēs sorōrēsque habet, sed mātrem nōn habet.
Peter inquit, "mātrem volō!"
Peter ad Target it. Peter Capt. Hookem videt.
Peter inquit, "esne māter meus?"
Capt. Hook inquit, "vir sum! māter tua nōn sum."
Peter est trīstis! Peter ad Walmart it. Peter Magistram videt.
Peter inquit, "vīsne esse māter mea?"
Magistra inquit, "fīlium nōlō."
Peter est trīstis!
Peter ad scholam it. Peter Pan delphīnum* magistrae videt.
Peter inquit, "esne māter mea?"
delphīnus magistrae nihil dīcit. Peter delphīnum magistrae capit.
Peter est laetus et inquit "mātrem habeō! sed nōn vīvit."

Info & extras under the cut.

Bellum Troiānum capitulum tertium: matrimonium Helenae

Text
Helena fēmina pulcherrima in omnibus terrīs erat. omnēs virī Helenam in mātrimōnium dūcere volēbant. Menelāus Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rex Spartae sum, pulcher et fortissimus.” inquit Menelāus.
Agamemmnon quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat. Agamemmnon frāter Menelāī erat.
“rēx Mycēnōrum sum, potens et fortissimus.” inquit Agamemmnon.
Odysseus quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rēx Ithacae sum. nōn pulcher an potens sum, sed callidissimus.” inquit Odysseus.
pater Helenae timēbat, quod multī virī fīliam volēbant.
pater Helenae putabat: “Helena est ūna fēmina, sed multī virī Helenam in mātrimōnium dūcere volunt. Quid facere dēbeō? nōlō omnēs pugnāre!”
Odysseus cōnsilium cēpit.
“dā Helenam virō quī tibi placet. nōs omnēs mātrimōnium Helenae servāre dēbēmus.” inquit Odysseus.
omnēs virī inquiunt, “bonum cōnsilium!”
pater Helenae laetus erat. pater Helenam Menelāō dedit.
Menelāus Helenam in mātrimōnium dūxit et Spartam iērunt.
postquam Menelāus Helenam in mātrimōnium duxerat, Paris Spartam iit cum Trōianis. Venus Paridī Helenam prōmiserat, quod Paris dīxerat Venerem pulcherrimam deam esse. Venus fīlium habēbat, nomine Cupidus. Cupidus quōque Spartam iit.
Helena Paridem vīdit, et Cupidus Helenam sagittā amōris pulsāvit.
subitō Helena Paridem amābat!
“Paris, iam coniugem habeō, sed sinē tē vivere nōn possum. osculā mē!” inquit Helena.
cum Paride, Helena laetē Troiam iit.

Info & extras under the cut.

Hanna agricola esse volēbat.

Text
Hanna agricola esse volēbat. Hanna cōnsilium cēpit! Hanna ad Farm School iit et agricolam nōtum vīdit: McDonaldum Senem.
“agricolā esse volō!” inquit Hanna.
McDonaldus Senex inquit, “tū agricola esse nōn potes, quod ovēs nōn habēs. agricola ovēs habēre dēbet.”
Hanna cōnsilium cēpit! Hanna ad vīllam Parvae Bo Peep iit et ovēs cēpit! Hanna ad Farm School iit et McDonaldum Senem vīdit.
“agricolā esse volō! nunc ovēs habeō, quod agricola ovēs habēre dēbet.” inquit Hanna.
McDonaldus Senex inquit, “tū agricola esse nōn potes, quod nōn John Deere Tractorem habēs. agricola John Deere Tractorem habēre dēbet.”
Hanna cōnsilium cēpit! Hanna ad Tractor Supply iit et John Deēre Tractōrem cēpit. Hanna ad Farm School iit et McDonaldum Senem vīdit.
“agricolā esse volō! nunc ovēs et John Deere Tractōrem habeō, quod agricola ovēs et John Deere Tractōrem habēre dēbet.” inquit Hanna.
“bene!” inquit McDonaldus Senex. “nunc tū agricola esse potes.”
“sed McDonalde Senex,” inquit Hanna, “agricola caprōrum esse volēbam. quōmodo agricola caprōrum esse possum?”
“Ah,” inquit McDonaldus Senex. “tū dīxisse dēbēs. agricola caprōrum ovēs habēre nōn dēbet, et John Deere Tractōrem habēre nōn dēbet. agricola caprōrum caprōs habēre dēbet.”
“ō dī immortālēs!” inquit Hanna.

Info & extras under the cut.

Tuesday, April 5, 2016

iuvenis multas pecunias habere volebat.

Text
ōlim iuvenis erat quī multās pecūniās habēre volēbat.
māter iuvenis inquit, “cōnsilium capiō! tū bene cōnsūmere potes! tū coquus esse dēbēs!” sed iuvenis coquus esse nōlēbat. “coquus esse nōlō! cibum cōnsūmere mihi placet, nōn cibum facere.”
magister iuvenis inquit, “cōnsilium capiō! tū bene scrībere potes! tū poēta esse dēbēs!” sed iuvenis poēta esse nōlēbat. “poētā esse nōlō! scrībere nōn mihi placet.”
soror iuvenis inquit, “cōnsilium capiō! tū bene arguere potes! tū advocātus esse dēbēs!” iuvenis putābat et inquit, “sīc, advocātus esse volō, quod arguere mihi valdē placet. grātiās tibi agō!”
soror inquit, “blanditia nōn erat.”

Info & extras under the cut.

Magistra Arnold gladiātrix esse volēbat.

Text
Magistra Arnold gladiātrix esse volēbat, sed nescit quōmodo. Magistra Arnold cōnsilium cēpit! Magistra Arnold ad Colossēum iit et gladiātōrem nōtum, Arnoldum Schwarzeneggrum, invēnit.
“gladiātrix esse volō!” inquit Magistra Arnold.

Arnoldus Schwarzenegger inquit, “tū gladiātrix esse nōn potes, quod nōn longa es. gladiātrix longa esse dēbet.” Magistra Arnold trīstis domum iit. Magistra Arnold cōnsilium cēpit! Magistra Arnold multam spināciam cōnsumpsit. Magistra Arnold longior erat!

Magistra Arnold ad Colossēum iit et gladiātōrem nōtum, Johnum Cēnam, invēnit.
“gladiātrix esse volō! nunc longa sum, ut gladiātricēs esse dēbent.” inquit Magistra Arnold.
Johnus Cēna inquit, “tū gladiātrix esse nōn potes, quod nōn gladium habēs. gladiātrix gladium habēre dēbet.” Magistra Arnold īrāta domum iit.

Magistra Arnold cōnsilium cēpit! Magistra Arnold ad Dollar General iit et gladium cēpit. Magistra Arnold ad Colossēum iit et Hulkum Hogānum invēnit.
“gladiātrix esse volō! nunc gladium habeō, ut gladiātricēs habēre dēbent.” inquit Magistra Arnold.

Hulkus Hogānus inquit, “tū gladiātor esse nōn potes, quod nōn pulchra es. gladiātor pulcherrima esse dēbet.”
Magistra Arnold īrāta erat et Hulkum Hoganum pulsāvit!
“nunc pulchrior sum quam tū!” inquit Magistra Arnold. Hulkus Hogānus plōrābat et discessit!

dominus Colossēī vīdit Hulkum discēdere et inquit, “ēheu! Hulkus Hogānus abest! nunc quis in Colossēō hodiē pugnāre potest?”
Magistra Arnold inquit, “ego gladiātrix sum. gladiātricēs longae esse dēbent, et gladiōs habēre dēbent. ego longa sum et gladium habeō. in Colossēō pugnāre possum!”

“grātiās,” inquit dominus Colossēī, “sed Hulkus Hogānus nōn gladiātor erat, sed leō. tū leō esse nōn potes, quod mystacem magnificum nōn habēs.”
“rīdiculum!” inquit Magistra Arnold, et domum iit.

Info & extras under the cut.