Wednesday, April 6, 2016

Antonius MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.

Text

Antonius puer bonus est. numquam mala facit. hodiē, Antonius Iessicam, quae multam pecūniam in sacculum pōnit, videt.
Iessica multam pecūniam habet. Antonius quoque multam pecūniam vult et inquit,
"Iessica, quōmodo tantam pecūniam habēs?"
Iessica inquit, "venī et vidē."
Antonius cum Iessicā ad McDonalds it.
in McDonalds sunt multī camēlopardalēs, quī dīves sunt. subitō, Iessica MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.
omnēs camēlopardalēs, quī clāmōrem timent, celeriter discēdunt! sed sacculōs āmittunt.
Iessica inquit, "nunc sacculōs sūme!" Antonius et Iessica sacculōs sūmunt.
Iessica inquit, "nunc tū, fac idem!"

Iessica et Antonius ad Dubāī eunt. multī canēs sunt in Dubāī, quī dīviōrēs sunt.
Iessica inquit, "fac clāmōrem!"
Antonius MAGNUM CLĀMŌREM FACIT.
omnēs canēs clāmōrem audiunt et discēdunt! sed sacculōs āmittunt!
Iessica inquit, "nunc sacculōs sūme!" Antonius et Iessica sacculōs sūmunt.
Iessica inquit, "bene! venī et cōnsūme mēcum."

Antonius et Iessica ad tabernam eunt. multōs cibōs cōnsūmunt.
tandem satis cibōrum cōnsūmunt et ministrum vocant. Antonius et Iessica ministrō sacculōs dant. minister sacculōs capit et in sacculīs videt. ēheu! pecūnia nōn est in sacculīs, sed piscēs! in omnibus sacculīs sunt piscēs!
minister Antonium et Iessica verberat et vituperat. "fūrēs! cūstōdēs, capite fūrēs!"
Antonius et Iessica effugiunt. cūstōdēs Antonium capiunt!
"salvā mē, salvā mē!" inquit Antonium.
sed Iessica iam abest. quam malam amīcam!

Info & extras under the cut.



Intended purpose: reading
Uses some vocabulary that matches up with LLPSI cap. IV
Initially, this was a TPRS story, but I found it too complicated to work well.

Target Structures: sumit, amittit, sacculus, imperatives

NLE Level: I

Word Count: 204

Unique Word List: abest, ad, amīcam, āmittunt, Antonium, Antonius, audiunt, bene, bonus, camēlopardalēs, canēs, capit, capite, capiunt, celeriter, cibōrum, cibōs, clāmōrem, cōnsūme, cōnsūmunt, cum, cūstōdēs, dant, discēdunt, dīves, dīviōrēs, Dubāī, effugiunt, ēheu, est, et, eunt, fac, facit, fūrēs, habēs, habet, hodiē, iam, idem, Iessica, Iessicā, Iessicam, in, inquit, it, MAGNUM, mala, malam, McDonalds, mē, mēcum, minister, ministrō, ministrum, multam, multī, multōs, nōn, numquam, nunc, omnēs, omnibus, pecūnia, pecūniam, piscēs, pōnit, puer, quae, quam, quī, quōmodo, quoque, sacculīs, sacculōs, sacculum, salvā, satis, sed, subitō, sūme, sūmunt, sunt, tabernam, tandem, tantam, timent, tū, venī, verberat, vidē, videt, vituperat, vocant, vult

Unique Lemmata excluding proper nouns: absum, ad, amīca, āmittō, audiō, bene, bonus, camēlopardalis, canis, capiō, celeriter, cibus, clāmor, cōnsūmō, cum, cūstōs, discēdō, dīvis, dō, effugiō, ego, ēheu, eō, et, faciō, fūr, habeō, hodiē, iam, idem, in, inquam, magnus, malus, minister, multus, nōn, numquam, nunc, omnis, pecūnia, piscis, pōnō, puer, quī, quōmodo, quoque, sacculus, salvō, satis, sed, subitō, sum, sūmō, taberna, tandem, tantus, timeō, tū, veniō, verberō, videō, vituperō, vocō, volō


No comments:

Post a Comment