Wednesday, April 13, 2016

Quintus, servus ignavus

Author: Stewart Harrison (@latinclubgrove)

Text
puellae sunt in culīnā.  puellae nōn sunt laetae quod labōrant. cēnam parant.
‘ubi est Quīntus?’ inquit Phoēbē.
‘cūr Quīntus nōn labōrat? inquit Emilia.

Quīntus nōn est in culīnā.  nōn labōrat.  Quīntus in ātriō sedet et librum legit. Quīntus rīdet quod liber est scurrīlis. Quīntus est laetus. magister ātrium intrat et circumspectat. Quīntum videt.
‘furcifer! cūr tū nōn labōrās?’ inquit magister īrātus ‘puer ignāvus et stultus es!’

Quīntus est perterritus et quam celerrimē in culīnam currit. magister quoque in culīnam currit. magister fustem tenet et Quīntum ferōciter pulsat. multīs sanguis fluit! puellae Quīntum vident – laetae sunt!

Info & extras under the cut.



Intended purpose: reading or acting
Written with CLC Unit I in mind, although I believe the Quintus in question is a different one.

Target Structures: n/a

NLE Level: I

Word count: 95

Unique Word List: ātriō, ātrium, celerrimē, cēnam, circumspectat, culīnā, culīnam, cūr, currit, Emilia, es, est, et, ferōciter, fluit, furcifer, fustem, ignāvus, in, inquit, intrat, īrātus, labōrant, labōrās, labōrat, laetae, laetus, legit, librum, magister, multīs, nōn, parant, perterritus, Phoēbē, puellae, puer, pulsat, quam, Quīntum, Quīntus, quod, quoque, rīdet, sanguis, scurrīlis, sedet, stultus, sunt, tenet, tū, ubi, vident, videt

Unique Lemmata excluding proper nouns:ātrium, celer, cēna, circumspectō, culīna, cūr, currō, et, ferōciter, fluō, furcifer, fustis, ignāvus, in, inquam, intrō, īrātus, labōrō, laetus, liber, legō, magister, multus, nōn, parō, perterritus, puella, puer, pulsō, quam, quod, quoque, rīdeō, sanguis, scurrīlis, sedeō, stultus, sum, teneō, tū, ubi, videō

Extras: n/a


No comments:

Post a Comment