Helena fēmina pulcherrima in omnibus terrīs erat. omnēs virī Helenam in mātrimōnium dūcere volēbant. Menelāus Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rex Spartae sum, pulcher et fortissimus.” inquit Menelāus.
Agamemmnon quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat. Agamemmnon frāter Menelāī erat.
“rēx Mycēnōrum sum, potens et fortissimus.” inquit Agamemmnon.
Odysseus quoque Helenam in mātrimōnium dūcere volēbat.
“rēx Ithacae sum. nōn pulcher an potens sum, sed callidissimus.” inquit Odysseus.
pater Helenae timēbat, quod multī virī fīliam volēbant.
pater Helenae putabat: “Helena est ūna fēmina, sed multī virī Helenam in mātrimōnium dūcere volunt. Quid facere dēbeō? nōlō omnēs pugnāre!”
Odysseus cōnsilium cēpit.
“dā Helenam virō quī tibi placet. nōs omnēs mātrimōnium Helenae servāre dēbēmus.” inquit Odysseus.
omnēs virī inquiunt, “bonum cōnsilium!”
pater Helenae laetus erat. pater Helenam Menelāō dedit.
Menelāus Helenam in mātrimōnium dūxit et Spartam iērunt.
postquam Menelāus Helenam in mātrimōnium duxerat, Paris Spartam iit cum Trōianis. Venus Paridī Helenam prōmiserat, quod Paris dīxerat Venerem pulcherrimam deam esse. Venus fīlium habēbat, nomine Cupidus. Cupidus quōque Spartam iit.
Helena Paridem vīdit, et Cupidus Helenam sagittā amōris pulsāvit.
subitō Helena Paridem amābat!
“Paris, iam coniugem habeō, sed sinē tē vivere nōn possum. osculā mē!” inquit Helena.
cum Paride, Helena laetē Troiam iit.
Info & extras under the cut.
Intended purpose: reading
Target Structures: in mātrimōnium dūcere volēbat
NLE Level: II - complementary infinitives (also has 1 indirect statement which can easily be removed)
Word Count: 197
Unique Word List: Agamemmnon, amābat, amōris, an, bonum, callidissimus, cēpit, coniugem, cōnsilium, cum, Cupidus, dā, deam, dēbēmus, dēbeō, dedit, dīxerat, dūcere, duxerat, dūxit, erat, esse, est, et, facere, fēmina, fīliam, fīlium, fortissimus, frāter, habēbat, habeō, Helena, Helenae, Helenam, iam, iērunt, iit, in, inquit, inquiunt, Ithacae, laetē, laetus, mātrimōnium, mē, Menelāī, Menelāō, Menelāus, multī, Mycēnōrum, nōlō, nomine, nōn, nōs, Odysseus, omnēs, omnibus, osculā, Paride, Paridem, Paridī, Paris, pater, placet, possum, postquam, potens, prōmiserat, pugnāre, pulcher, pulcherrima, pulcherrimam, pulsāvit, putabat, quī, Quid, quod, quoque, rex, sagittā, sed, servāre, sinē, Spartae, Spartam, subitō, sum, tē, terrīs, tibi, timēbat, Troiam, Trōianis, ūna, Venerem, Venus, vīdit, virī, virō, vivere, volēbant, volēbat, volunt
Unique Lemmata excluding proper nouns: amō, amoris, an, bonus, callidus, capiō, coniunx, cōnsilium, cum, dea, dēbeō, dīcō, dō, dūcō, ego, eō, et, faciō, fēmina, fīlia, fīlium, fortis, frāter, habeō, iam, in, inquam, laetus, mātrimōnium, multus, nōlō, nomen, nōn, nōs, omnis, osculō, pater, placeō, possum, postquam, potens, prōmittō, pugnō, pulcher, pulsō, putō, quī, quid, quod, quoque, rex, sagitta, sed, servō, sinē, subitō, sum, terra, timeō, tu, ūnus, videō, vir, vivō, volō
Extra: Powerpoint fabula picta about the agreement Helen's suitors made to protect her marriage.
No comments:
Post a Comment