Text
Pēleus, rēx hominum, deam Thetidem in mātrimōnium dūxit. mātrimōnium in caelō erat. Pēleus et Thetis multōs deōs ad mātrimōnium vocāverant. multī deī et multae deae ad mātrimōnium iērunt. omnēs laetī erant. omnēs, quōs Pēleus et Thetīs vocāverant, iērunt.
sed Pēleus et Thetis ūnam deam nōn vocāverant, quod dea Chaī, Eris, erat. ergō Eris nōn laeta erat, sed īrāta. magna cum īrā, Eris ad mātrimōnium iit. cōnsilium in animō habēbat. cōnsilium eius causā magnī dolōris erat.
in medium Eris dōnum posuit. dōnum malum erat. in mālō verba erant: “dā mē pulcherrimae.”
omnēs deae mālum volēbant.
“rēgīna omnium deōrum sum, ergō EGO pulcherrima sum!” inquit Iūnō.
“amor omnia vincit,” inquit Venus, dea amōris, “ergō EGO pulcherrima sum!”
“sapientia optima omnium est,” inquit Minerva, dea sapientiae, “ergō EGO pulcherrima sum!”
pars hospitum inquit, “dā Iūnōnī mālum!” altera pars hospitum inquit, “dā Minervae mālum!” tertia pars hospitum inquit “dā Venerī mālum!”
“TACĒTE!” Iuppiter inquit. “cūr est mālum causā magnae īrae? omnēs pulcherrimae estis, sed ūnum mālum est. quis iūdex erit?” nēmō in caelō iūdex esse volēbat, quod deās īrātās timēbant.
“vir honestus, nōmine Paris, est, quī iūdex optimus erit. prope Troiam est.” inquit Iuppiter.
Info & extras under the cut.
Intended purpose: reading
Target Structures: n/a
NLE Level: III due to gen + causa, eius, relative pronouns (nom/acc cases only)
Word count: 196
Unique Word List: ad, altera, amor, amōris, animō, caelō, causā, Chaī, cōnsilium, cum, cūr, dā, dea, deae, deam, deās, deī, deōrum, deōs, dolōris, dōnum, dūxit, EGO, eius, erant, erat, ergō, Eris, erit, esse, est, estis, et, habēbat, hominum, honestus, hospitum, iērunt, iit, in, inquit, īrā, īrae, īrāta, īrātae, īrātās, iūdex, Iūnō, Iūnōnī, Iuppiter, laeta, laetī, magna, magnae, magnī, mālō, mālum, mātrimōnium, mē, medium, Minerva, Minervae, multae, multī, multōs, nēmō, nōmine, nōn, omnēs, omnia, omnium, optima, optimus, Paris, pars, Pēleus, posuit, prope, pulcherrima, pulcherrimae, quī, quis, quod, quōs, rēgīna, rēx, sapientia, sapientiae, sed, sum, TACĒTE, tertia, Thetidem, Thetis, Thetīs, timēbant, trēs, Troiam, ūnam, ūnum, Venerī, Venus, verba, vincit, vir, vocāverant, volēbant, volēbat
Unique Lemmata excluding proper nouns: ad, altera, amor, animus, caelum, causa, cōnsilium, cum, cūr, dea, deus, dō, dolōr, dōnum, dūcō, ego, eō, ergō, et, habeō, homō, honestus, hospes, in, inquam, īra, īrātus, iūdex, laetus, magnus, mālum, mātrimōnium, medius, multus, nēmō, nōmen, nōn, omnis, optimus, pars, pōnō, prope, pulcher, quī, quis, quod, rēgīna, rex, sapientia, sed, sum, taceō, tertius, timeō, trēs, ūnus, verbum, vincō, vir, vocō, volō

No comments:
Post a Comment