Sunday, April 3, 2016

Bellum Trōiānum capitulum secundum: iūdicium

Text
Paris, vir honestus, fortis, et pulcher, in monte Īda prope Trōiam ovēs dūcēbat. subitō, trēs fēminās pulchrās in monte vīdit.
Paris ad fēminās celeriter iit, et inquit, “quam pulchrae vōs omnēs estis! nōnne vōs nōn fēminae sed deae estis?”
prīma fēmina inquit, “scīlicet deae sumus. rēgīna deōrum Iūnō sum. haec Minerva, et illa Venus est. Quis es, mortālīs?”
Paris perterritus inquit, “nōmen mihi Paris est.”
Minerva inquit, “Bene. iūdex es. Quae est pulcherrima- ego, haec Iūnō, an illa Venus?”
Paris multum timēbat, quod in magnō perīculō erat. tandem inquit, “certē vōs trēs omnēs pulcherrimae estis! numquam fēminam mortālem vīdī quae pulchrior quam vōs erat.”
Venus inquit, “scīlicet. deae sumus. nunc quis est pulcherrima deārum?”
Paris iam timēbat et putābat.
“Quam diū putābis, mortālīs?” inquit Venus. “nōs iūdicium volumus.”
Minerva inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. tū fortissimus omnium hominum eris.”
Iūnō inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. tū rēx omnium hominum eris.”
Paris iam putābat: quid est melior- potestās an vīs?
Venus nunc inquit, “Paris, sī dīcēs mē pulcherrimam esse, dōnum accipiēs. fēmina pulcherrima omnium mortālium tē amābit. fīlia Iovis et fēminae mortālis est, nōmine Helena. tamquam pulcherrima apud deās sum, sīc pulcherrima apud mortālēs est.”
Paris celeriter inquit: “Venus, putō tē pulcherrimam esse. ubi est fēmina?”
Iūnō et Minerva īrātissimae ad caelum iērunt. Venus laetissima inquit, “Helena in Spartā est.”

Info & extras under the cut.


Intended purpose: reading

Target Structures: pulcherrima, pulcherrimam esse dicit/putat, dōnum accipiēs

NLE Level: III (due to indirect statement and future less vivid conditions, otherwise I)

Word count: 227

Unique Word List: accipiēs, ad, amābit, an, apud, Bene, caelum, celeriter, certē, deae, deārum, deās, deōrum, dīcēs, diū, dōnum, dūcēbat, ego, erat, eris, es, esse, est, estis, et, fēmina, fēminae, fēminam, fēminās, fīlia, fortis, fortissimus, haec, Helena, hominum, honestus, iam, Īda, iērunt, iit, illa, in, inquit, Iovis, īrātissimae, iūdex, iūdicium, Iūnō, laetissima, magnō, mē, melior, mihi, Minerva, monte, mortālem, mortālēs, mortālis, mortālīs, mortālium, multum, nōmen, nōmine, nōn, nōnne, nōs, numquam, nunc, omnēs, omnium, ovēs, Paris, perīculō, perterritus, potestās, prīma, prope, pulcher, pulcherrima, pulcherrimae, pulcherrimam, pulchrae, pulchrās, pulchrior, putābat, putābis, putō, quae, quam, quid, quis, quod, rēgīna, rēx, scīlicet, sed, sī, sīc, Spartā, subitō, sum, sumus, tamquam, tandem, tē, timēbat, trēs, Trōiam, tū, ubi, Venus, vīdī, vīdit, vir, vīs, volumus, vōs

Unique Lemmata excluding proper nouns: accipiō, ad, amō, an, apud, bene, bonus, caelum, celeriter, certē, dea, deus, dīcō, diū, dōnum, dūcō, ego, eō, et, fēmina, fīlia, fortis, hic, homō, honestus, iam, ille, in, inquam, īrāus, iūdex, iūdicium, laetus, magnus, mons, mortālis, multus, nōmen, nōn, nōnne, nōs, numquam, nunc, omnis, ovis, perīculum, perterritus, potestās, prīmus, prope, pulcher, putō, quid, qui, quis, quod, rēgīna, rēx, scīlicet, sed, sī, sīc, subitō, sum, tamquam, tandem, timēō, trēs, tū, ubi, videō, vir, volō, vōs

No comments:

Post a Comment