Lūcius erat puer quī pecūniam habēre volēbat. “in quō modo possum dīves esse?” inquit. ūnō diē cōnsilium in animō habēbat. “in templīs multae pecūniae sunt!” inquit Lūcius. “sī ego in templum eō, multās pecūniās capere possum.”
Lūcius in templum iit. multās pecūniās vīdit. “eugē!” inquit Lūcius et nummōs sūmēbat. subitō deus templī appāruit! Lūcius perterritus erat et sē stercorāvit. “fufae!” inquit deus. “stultum puerum! cūr ad meum templum iistī?”
Lūcius inquit, “ad templum tuum iī quod dīves esse volō, et tū multōs nummōs habēs.”
deus īrātus erat et POOF! subitō puer nōn puer erat, sed animal! Lūcius asinus erat! asinus plōrābat quod nōn asinus esse vult, sed puer.
Lūcius asinus per multās terrās populōsque iter fēcit. perīcula multa erant. in ūnō oppidō virī Lūcium saxīs pulsābant. Lūcius in silvās iit. in silvās erat ursus magnus. ursus magnus inquit, “asine! cūr tū in meās silvās iistī?”
“perterritus eram!” inquit Lūcius asinus. “quaesō, licetne mihi in hōc locō habitāre?”
“sīc, certē,” inquit ursus. “rēx sum et hic locus est rēgnum meum. hīc tibi habitāre licet, sī in bellō meō contrā avēs pugnābis.”
Lūcius contrā avēs ferōciter pugnābat. multa ōva cōnsūmpsit. multōs nīdōs rūpit. nunc Lūcius amīcus optimus ursī erat et in silvīs trēs annōs habitābat.
ūnō diē fīlius ursī ad Lūcium vēnit. “Lūcī, in tergō tuō sedēre volō!” inquit.
“Fīlius meī amīcī es, sed gravissimus es! tē in tergō meō ferre nōn possum!” inquit Lūcius.
Ursulus ad patrem iit. “Pater! Pater! Lūcius mē crassum dīxit!”
Ursus īrātus erat. “Lūcī, nunc tibi habitāre in silvīs nōn licet.”
Lūcius trīstissimus ē silvīs discessit. nūllōs amīcōs, nūllum domum habēbat. Lūcius iter longum per multās terrās populōsque fēcit. tandem Lūcius in oppidum suum revēnit. Lūcius ad templum iit et dormiēbat. subitō deus templī appāruit! Lūcius iterum perterritus erat, et iterum stercorāvit (sed quod asinus erat, nōn tam aliēnus erat.).
“fufae!” inquit deus templī. “Lūcī, cūr tū in meum templum iterum vēnistī?”
“ō deī,” inquit Lūcius. “fessus et perterritus sum. dormīre et mātrem meam vidēre volō.”
deus templī inquit, “nōnne tū multōs nummōs vīs?”
“bobāx!” inquit Lūcius. “numquam nummōs vidēre volō, quod pecūnia mē asinum fēcit.”
“bene, Lūcī!” inquit deus. “nunc tū nōn stultus es, et quoque nōn asinus.” subitō Lūcius asinus nōn erat, sed hūmānus! et Lūcius, quod diū asinus fuerat, nunc vir erat, nōn puer.
laetus Lūcius grātiās deō ēgit et domum iit.
Info & extras under the cut.
Intended purpose: reading
Target Structures: n/a
NLE Level: II (for complementary infinitives with volo, possum)
Word count: 388
Unique Word List: ad, aliēnus, amīcī, amīcōs, amīcus, animal, animō, annōs, appāruit, asine, asinum, asinus, avēs, bellō, bene, bobāx, capere, certē, cōnsilium, cōnsūmpsit, contrā, crassum, cūr, deī, deō, deus, diē, discessit, diū, dīves, dīxit, domum, dormiēbat, dormīre, ē, ēgit, ego, eō, eram, erant, erat, es, esse, est, et, eugē, fēcit, ferōciter, ferre, fessus, fīlius, fuerat, fufae, grātiās, gravissimus, habēbat, habēre, habēs, habitābat, habitāre, hic, hīc, hōc, hūmānus, iī, iistī, iit, in, inquit, īrātus, iter, iterum, laetus, licet, licetne, locō, locus, longum, Lūcī, Lūcium, Lūcius, magnus, mātrem, mē, meam, meās, meī, meō, meum, mihi, modo, multa, multae, multās, multōs, nīdōs, nōn, nōnne, nūllōs, nūllum, nummōs, numquam, nunc, ō, oppidō, oppidum, optimus, ōva, Pater, patrem, pecūnia, pecūniae, pecūniam, pecūniās, per, perīcula, perterritus, plōrābat, POOF, populōsque, possum, puer, puerum, pugnābat, pugnābis, pulsābant, quaesō, quī, quō, quod, quoque, rēgnum, revēnit, rēx, rūpit, saxīs, sē, sed, sedēre, sī, sīc, silvās, silvīs, stercorāvit, stultum, stultus, subitō, sum, sūmēbat, sunt, suum, tam, tandem, tē, templī, templīs, templum, tergō, terrās, tibi, trēs, trīstissimus, tū, tuō, tuum, ūnō, ursī, Ursulus, ursus, vēnistī, vēnit, vidēre, vīdit, vir, virī, vīs, volēbat, volō, vult
Unique Lemmata excluding proper nouns: ad, agō, aliēnus, amīcus, animal, animus, annus, appāreō, asinus, avis, bellum, bene, bobāx, capiō, certē, cōnsilium, cōnsumit, contrā, crassus, cūr, deus, diēs, discedō, diū, dīves, dīcō, domus, dormiō, ē / ex, ego, eō, et, eugē, faciō, ferōciter, ferō, fessus, fīlius, fufae, grātia, gravis, habeō, habitō, hic, hīc, hūmānus, in, inquam, īrātus, iter, iterum, laetus, licet, locus, longus, magnus, māter, meus, modus, multus, nīdus, nōn, nōnne, nūllus, nummus, numquam, nunc, ō, oppidum, optimus, ōvum, pater, pecūnia, per, perīcula, perterritus, plōrō, populus, possum, puer, pugnō, pulsō, quaesō, -que. quī, quod, quoque, rēgnum, reveniō, rex, rumpō, saxum, sē, sed, sedeō, sī, sīc, silva, stercorō, stultus, subitō, sum, sūmō, suus, tam, tandem, templum, tergum, terra, trēs, trīstis, tū, tuus, ūnus, ursus, veniō, videō, vir, volō
No comments:
Post a Comment