Sunday, April 24, 2016

Magistra Caesarem MORTUUM invenit

Text
Magistra ad scholam venit. Sed ēheu! Magistra Caesarem MORTUUM invenit!
Magistra cūstōdem telephonō vocat. “Caesarem mortuum invēnī! Quis eum interfēcit?”
cūstōs ad scholam venit et gladium quaerit. gladium nōn invenit. “Hmm, crīminālis Caesarem gladiō nōn interfēcit.” inquit cūstōs.
cūstōs manuballistam quaerit, sed quoque nōn invenit. “Hmm, crīminālis Caesarem manuballista nōn interfēcit.” inquit cūstōs.
“prō Iuppiter!” inquit cūstōs. “vestīgium invēnī! sanguis est!”
“rīdiculum!” inquit Magistra. “tū succum lycopersīcī invēnistī.”
“crīminālis Caesarem lycopersīcō interfēcit!” cūstōs laetus est.
nunc cūstōs lycopersīcōs quaerit. in culīnā multōs lycopersīcōs invenit, et Agrippīnam!
“Agrippīna, interfēcistīne tū lycopersīcō Caesarem?” inquit cūstōs.
“sīc, Caesarem lycopersīcō interfēcī.” inquit Agrippīna.
“Sed cūr?”
“Quod tam brevis erat.”
cūstōs Agrippīnam capit et discēdit.

Info & extras under the cut.



Intended purpose: reading or TPRS
Murder mystery, ergo it contains death.

Target Structures: invenit, quaerit, interfēcit  (plus ablative of means practice)

NLE Level: I

Word count: 110

Unique Word List: ad, Agrippīna, Agrippīnam, brevis, Caesarem, capit, crīminālis, culīnā, cūr, cūstōdem, cūstōs, discēdit, ēheu, erat, est, et, eum, gladiō, gladium, Hmm, in, inquit, interfēcī, interfēcistīne, interfēcit, invēnī, invēnistī, invenit, Iuppiter, laetus, lycopersīcī, lycopersīcō, lycopersīcōs, Magistra, manuballista, manuballistam, mortuum, multōs, nōn, nunc, prō, quaerit, quis, quod, quoque, rīdiculum, sanguis, scholam, sed, sīc, succum, tam, telephonō, tū, venit, vestīgium, vocat

Unique Lemmata excluding proper nouns: ad, brevis, capiō, crīminālis, culīna, cūr, cūstōs, discēdō, ēheu, et, gladius, in, inquam, interficiō, inveniō, is, laetus, lycopersīcus, magistra, manuballista, mortuus, multus, nōn, nunc, prō, quaerō, quis, quod, quoque, rīdiculus, sanguis, schola, sed, sīc, succus, tam, telephonum, tū, veniō, vestīgium, vocō



No comments:

Post a Comment